An example of a consilium – Beispeil eines juristischen Gutachtens – Un exemple d’un conseil juridique – Un esempio di un consilio giuridico
Ludovicus Pontanus de Roma (1409-1439), Consilia (Venetiis: Andreas de Turresanis, 1500) – GW M34937; ex. Tübingen, Universitätsbibliothek, Hn 73 2o ang R, nr. 271, f. 85va-vb, inc. Vis tota presentis dubitatis consistit – online: Bayerische Staatsbibliothek, 2 inc. c.a. 3916
Vis tota presentis dubitatis consistit, an serenissimus Rex Ladislaus per venditionem terre sancti Lucidi censeatur etiam vendidisse predictas gabellas, iuraque exiture seu partis lanee. Prima etenim fronte dicendum videtur quod non. Non est enim dubium predicta iura fore regalia, ut in c.i. Quae sunt regalia, in usi. feu. Regalia vero in venditione non intelliguntur inclusa, nisi expresse eorundum mentio facta fit, de capitaneo qui curiam vendidit, in c.i., in usi. feu. Substantialiter tamen loquendo in contrarium se habet veritas tribus potissime rationibus.
¶ Primo quidem quia cum plurimum precedit specialis enumeratio generalis subsequens clausula ea complectitur quae sunt specialiter expressis similia licet non maiora, extra de rescrip. Sedes, de procura., Qui ad agendum li.vi. eodem titulo cle. Non potest, ff. de vi. tri. et deo le., l.fi. § Cui dulcia, C. de servi. fug. l. Si fugitivi, iuncta glossa in verbo Alia pena, et quod no. ff. signis can., l. Sed et si quis § Quesitum. Maxime cum in eadem generali clausula appositum est verbum geminatum “quicumque” prout in casu nostro, quod quidem potentius includit vebo generali et semplici, ut ff. ad Trebell. l. Balista filium, ubi est casus notabilis. Sed in proposito casu precessit quorundam regalium specialis enumeratio, cum expressa sint angaria, et per angaria passagia aquarum decursus piscationes et banchum iustitie, que quidem omnia regalia sunt, ut in dicto c.i. Que sunt regalia. Igitur est consequens ut in ipso contractu generalis clausula subsequens, scilicet “cum omnibus aliis quibuscunque” etc., complectatur alia regalia precedentibus similia. Et igitur hec de quibus queritur.
¶ Secundo, quia non est dubium quod illa verba “quecunque” sub se includunt omnia, maxime cum sequitur ab ipsis exceptio quedam que huius nature est, ut declaret regulam, firmetque in non exceptuatis, ut primum patet, de lega. iii. l. Julianus, C. mandati l. A procuratore, extra de maio. et obed. c. Solite. Secundum ff. de penu. lega. l. Cum dominus, ff. de fund. instruc. l. Quesitum, § Idem respondit domo. Et in Auc. De non alie. § Ubi autem ff. de usufruc. le. l. Generali § Uxori. Sed in casu proposito processit universalis clausula regalium inclusiva propter regalia quedam specialiter enumerata. Ergo sequitur quod subsequens exceptio seu reservatio habeat virtutem inclusivam omnium bonorum regalium que possunt sub dicta universitate includi, et consequenter horum de quibus queritur.
¶ Tertio non est dubium quod scientia cum patientia longi temporis declarationem tacite precedentis voluntatis inducit, ff. de acqui. heredi. l. Qui in aliena, ver. Sed si non adierit, C. de peti. heredi. l. Si filius, ff. de iure dot. l. Cum post. Et quod no. glossa C. communi divi. l. Si probatum. Sed presupponitur post peractam dicte terre venditionem comes ipse emptor sciente patiente que domino rege in sui utilitatem dicta iura de quibus queritur exegit. Igitur est consequens ut per ipsam scientiam ac longi temporis secutam patientiam voluntatem domini regis hanc fuisse, ut ex premissa venditione ipsa quoque iura transirent. Nec refragatur dictum c.i. de capitaneo qui curiam vendidit, cum ibi not, requirens ut ex venditione regali transeat expressam eorum nominationem. Quoniam et si modis multis dicatur quod exprimi, ut plene not. Bar. ff. de vulg. et pupil. l.ii. nihilominus, et expressim id dicitur quod in oratione tacite concluditur, ff. de no. oper. nunc. l. Pretor, § i. in ver. “Expressum est”, iuncta glossa sua. Sed dicta regalia de quibus supra tacite insunt ipsi verborum universalitati, ut supra extibit demonstratum, igitur etc. Preterea et sicut evidens dicitur id quod ex coniecturis declaratur, ut in l. Licet imperator, ff. de legi., de manumiss. testa. l. Si quis locuples. Et quod plene not. de verbo. signi. c. Constitutionem, lib. vi., et l. Si vero § Qui pro rei, ff. qui satisda. coga. Ita et in simili expressum id dicere possumus quod eo multiplicatis coniecturis qualis supra relate sunt in contractu devenisse collegimus.
¶ Ex predictis ergo concludo predicta iura emptionis titulo ad heredes ipsius comitis pertinere, adeo/ [f. 85vb] ut nequaquam iuste molestari possint per ipsum dominum Calabrie ducem.
transcription/Transkription/trascrizione 1992
Medieval legal advice: the consilia genre
Medieval juridical advice, most times called consilia, have my great interest. As a historian they attract me: in them the medieval legal doctrine is put into actual use to solve legal problems that stem from problems and questions in medieval society. Often they offer a fascinating and sometimes the only window on it. For the Low Countries, too, these kind of consilia survive in the archives. libraries, and also in print. Because of the clear continuities between medieval and Early Modern practices I mention here below also some studies dealing with consilia between 1500 and 1800.
Some literature
- Kohler, Josef, and Erich Liesegang, Das ròmische Recht am Niederrhein. Gutachten kòlnischer Rechtsgelehrter aus dem 14. und 15. Jahrhundert. Zugleich ein Beitrag des Territorialstaatsrechts (Stuttgart 1896) – online, Internet Archive
- Scalvanti, Oscar, I “consilia” della Facoltà giuridica di Perugia nei secoli XVI e XVII (Perugia 1912) – online, Internet Archive
- Rossi, Guido, Consilium sapientis iudiciale. Studi e ricerche per la storia del processo romano-canonico (Milan, 1958).
- Trusen, Winfried, Spätmittelalterliche Jurisprudenz und Wirtschaftsethik dargestellt an Wiener Gutachten des 14. Jahrhunderts (Wiesbaden, 1961).
- Erler, Adalbert, Mittelalterliche Rechtsgutachten zur Mainzer Stiftsfehde 1459-1463 (Wiesbaden 1964).
- Kisch, Guido, Consilia. Eine Bibliographie der juristischen Konsiliensammlungen (Basel-Stuttgart ,1968).
- Gehrke, H., ‘Konsilien, Konsiliensammlungen’, Handwörterbuch zur deutschen Rechtsgeschichte [HRG] II, Adalbert Erler and Ekkehard Kaufmann (eds.) (Berlin,1975) 1102-1105.
- Wagner, Udo, ‘Rechtsprechungs- und Konsiliensammlungen. Niederlande’, in: Handbuch der Quellen und Literatur der neueren europäischen Privatrechtsgeschichte 2, Neuere Zeit (1500-1800). Das Zeitalter des gemeinen Rechts, Zweiter Teilband: Gesetzgebung und Rechtsprechung, H. Coing ed. (Munich 1976) 1399-1430.
- Ascheri, Mario, I consilia dei giuristi medievali. Per un repertorio-incipitario computerizzato (Siena 1982).
- Dolezalek, Gero, ‘Rechtsgutachten’, HRG IV (1986) 298-299.
- Weber, R.J., ‘Sapientes’, HRG IV (1988) 1298-1302.
- Baumgärtner, Ingrid, ‘Stadtgeschichte und Consilia im italienischen Spätmittelalter. Eine Quellengattung und ihre Möglichkeiten’, Zeitschrift für Historische Forschung 17 (1990) 129-154.
- Pazzaglini, Peter, and Catharine Hawks (eds.), Consilia : a bibliography of holdings in the Library of Congress and certain other collections in the United States (Washington, D.C., 1990) – online, Hathi Trust Digital Library
- Zacour, Norman, Jews and Saracens in the consilia of Oldradus de Ponte (Toronto 1990).
- Baumgärtner, Ingrid (ed.), Consilia im späten Mittelalter. Zum historischen Aussagewert einer Quellengattung (Sigmaringen 1995).
- Hagemann, Hans-Rudolf, Die Rechtsgutachten des Bonifacius Amerbach (Basel 1997).
- Legal Consulting in the Civil Law Tradition, Mario Ascheri, Ingrid Baumgärtner and Julius Kirshner (eds.) (Berkeley, Ca. 1999).
- Valsecchi, Chiara, Oldrado da Ponte e i suoi Consilia, un’auctoritas del primo Trecento (Milan 2000).
- Mattes, Barbara, Jüdisches Alltagsleben in einer mittelalterlichen Stadt. Responsa des Rabbi Meir von Rothenburg (Berlin 2003).
- Consilium. Teorie e pratiche del consigliare nella cultura medievale, C. Casagrande, C. Crisciani, S. Vecchio (eds.) (Florence 2004).
- Falk, Ulrich, Consilia. Studien zur Praxis der Rechtsgutachten in der frühen Neuzeit (Frankfurt am Main 2006).
- Courtenay, William, and Karl Ubl, Gelehrte Gutachten und königliche Politik im Templerprozeß (Hannover 2010; MGH, Studien und Texte, 51).
- Charageat, Martine, and Corinne Leveleux-Teixeira (eds.), Consulter, délibérer, décider : donner son avis au Moyen Âge (France-Espagne, VIIe-XVIe siècles (Toulouse 2010).
- Parmeggiani, Riccardo, I consilia procedurali per l’Inquisizione medievale (1235 – 1330)(Bologna 2011) – a study and repertory of legal advice concerning the medieval inquisition.
- Bivolarov, Vasil, Inquisitioren-Handbücher: Papsturkunden und juristische Gutachten aus dem 13. Jahrhundert (Wiesbaden 2014; MGH, Studien und Texte, 56).
- Charageat, Martine (ed.), Conseiller les juges au Moyen Âge (Toulouse 2014).
- Muranno, Giovanna, ‘I consilia giuridici dalla tradizione manoscritta alla stampa’, Reti Medievali Rivista 15/1 (2014) 241-277 – online – an excellent discussion of the different forms of legal advice and the variety of transmission, and a rich bibliography